— 95 —
Propositio XII.

      Quicquid in objecto ideae, humanam Mentem constituentis,
contingit, id ab humana Mente debet percipi, sive ejus rei dabitur
in Mente necessario idea: hoc est, si objectum ideae, humanam
Mentem constituentis, sit corpus, nihil in eo corpore
poterit contingere, quod a Mente non percipiatur <, of zonder
dat daar af een denkbeelt inde ziel is>.

Demonstratio.

      Quicquid enim in objecto cujuscunque ideae contingit, ejus
rei datur necessario in Deo cognitio (per Coroll. Prop. 9. hujus),
quatenus ejusdem objecti idea affectus consideratur, hoc est (per
Prop. 11. hujus
), quatenus mentem alicujus rei constituit. Quicquid
igitur in objecto ideae, humanam Mentem constituentis,
contingit, ejus datur necessario in Deo cognitio, quatenus naturam
humanae Mentis constituit, hoc est (per Coroll. Prop. 11. hujus),
ejus rei cognitio erit necessario in Mente, sive Mens id percipit.
Q.E.D.
Scholium.

      Haec Propositio patet etiam, et clarius intelligitur ex Schol.
Prop. 7. hujus, quod vide.
Spinoza E 95