— 502 §17 —
17. Negari tamen nequit, perceptionem et quod inde
pendet per rationes mechanicas explicari non posse, hoc est,
per figuras, et motum. Quodsi fingamus, dari machinam, quae
per structuram cogitet, sentiat, percipiat; non obstat quo minus
iisdem proportionibus retentis sub maiore mole construi concipiatur,
ita ut in eam aditus nobis concedatur tanquam in molendinum.
Hoc supposito, intus nil deprehendemus nisi partes
se mutuo impellentes, nec unquam aliud quidpiam, per
quod perceptio explicari queat. Hoc itaque in substantia simplici,
non in composita seu machina quaerendum. Imo etiam
praeter istud in substantia simplici non reperietur aliud, hoc est,
praeter perceptiones earumque mutationes in ea nil datur. Atque
in hoc solo consistere debent omnes actiones internae substantiarum
simplicium.
Leibniz Mon 502 §17