— 53 —
XXIV.
Quid sit motus juxta
vulgarem sensum.

      Motus autem (scilicet localis, neque enim ullus
alius sub cogitationem meam cadit; nec ideo etiam
ullum alium in rerum natura fingendum puto), motus,
inquam, ut vulgo sumitur, nihil aliud est quam actio,
qua corpus aliquod ex uno loco in alium migrat.
Et idcirco,
quemadmodum supra monuimus eandem rem eodem
tempore dici posse locum mutare et non mutare, ita
eadem etiam dici potest moveri et non moveri. Ut qui
sedet in navi, dum ea solvit e portu, putat quidem se
moveri, si respiciat ad littora eaque ut immota consideret;
non autem, si ad ipsam navim, inter cujus partes
eundem semper situm servat. Quin etiam, quatenus
vulgo putamus in omni motu esse actionem, in quiete
vero cessationem actionis, magis proprie tunc dicitur
quiescere quam moveri, quia nullam in se actionem
sentit.
XXV.
Quid sit motus proprie
sumptus.

      Sed si non tam ex vulgi usu, quam ex rei veritate,
consideremus quid per motum debeat intelligi, ut aliqua
ei determinata natura tribuatur: dicere possumus
esse translationem unius partis materiae, sive unius corporis,
ex vicinia eorum corporum, quae illud immediate
contingunt et tanquam quiescentia spectantur, in viciniam
aliorum.
Ubi per unum corpus, sive unam partem materiae,
— 54 —
intelligo id omne quod simul transfertur; etsi
rursus hoc ipsum constare possit ex multis partibus,
quae alios in se habeant motus. Et dico esse translationem ,
non vim vel actionem quae transfert, ut ostendam
illum semper esse in mobili, non in movente, quia
haec duo non satis accurate solent distingui; ac esse
duntaxat ejus modum, non rem aliquam subsistentem,
sicut figura est modus rei figuratae, ac quies rei
quiescentis.
Descartes PPh 53-54