— 53 —
De Essentiis, seu de Virtutibus.
CAP. IV.

      Quod Scholae essentiam
vocant, latini vim, et potestatem
appellant. Essentias
autem omnes Philosophi
aeternas, et immutabiles statuunt.
Aristoteles diserte eas
individuas, seu, ut Scholae loquuntur,
in indivisibili consistere
asseverat. Plato autem post
Pythogoram scientiam esse de
aeternis, et immutabilibus sentit.
Hinc conjicere licet, antiquos
Italiae Philosophos essentias
putasse individuas omnium
rerum virtutes aeternas, et infinitas;
quas proinde latinorum
vulgus vocabat Deos Immortales,
sapientes vero pro uno
summo Numine accipiebant:
et hac de caussa unam Metaphysicam
— 54 —
veram scientiam esse,
quod de aeternis virtutibus
ageret. [>]
Vico Ant 53-54