— 120 —
      Mea autem circa id argumentum excogitata nullis magnificis
ornavi verbis, ne iniuriam facere viderer tibi, erudite
— 121 —
lector, qui tuo iudicio duceris, et ius esse tuum intelligis de
scriptore in alterutram partem iudicare. Sed nonne replicaverit,
id gloriosi est, quod dixerim, me novam rem in literarum rempublicam
apportare? Minime vero: nam novitas proprium laudis
argumentum non est; ridicula enim et monstra novitate censentur.
Illud vero laude dignum, recte nova dixisse: quod ego
tibi, lector, communique eruditorum iudicio virorum permitto,
a quibus profiteor me nunquam esse dissensurum. [>]
Vico NT 120-121