— 410 —
      Haec regula [XII] concludit omnia quae supra dicta sunt,
— 411 —
et docet in genere quae in particulari erant explicanda,
hoc pacto.
      Ad rerum cognitionem duo tantum spectanda sunt,
nos scilicet qui cognoscimus, et res ipsae cognoscendae.
In nobis quatuor sunt facultates tantum, quibus ad
hoc uti possimus: nempe intellectus, imaginatio, sensus,
et memoria. Solus intellectus equidem percipiendae
veritatis est capax, qui tamen juvandus est ab
imaginatione, sensu, et memoria, ne quid forte, quod
in nostra industria positum sit, omittamus. Ex parte
rerum tria examinare sufficit: nempe id primum quod
sponte obvium est, deinde quomodo unum quid ex alio
cognoscatur, et denique quaenam ex quibusque deducantur.
Atque haec enumeratio mihi videtur completa,
nec ulla prorsus omittere, ad quae humana industria
possit extendi.
Descartes Reg 410-411