— 371 —

      Repraesentet triangulum ABC sectionem cumuli
particularum minutissimarum globosarum conici;
dico, hunc cumulum superficiem suam allegatis sub
condicionibus ad libellam non compositurum esse,
quemadmodum in fluidis accidere necesse est. Etenim
cum particulae c, e, g, d, f, i infra positisa, m, n, h
incumbentes, quaelibet inter harum amplexus quiescat,
neque situ deturbentur, nisi quatenus inferiores
dextrorsum et sinistrorsum loco pellunt, vis autem
v a, qua particula desuper gravitate premens dextrorsum pellit particulam a,
ex compositione virium sit tantum dimidia gravitatis c o, et sic per totam
— 372 —
coacervationem: patet, cumulum in plano, si corpusculis extremis, a et z, tantummodo
vis quaedam obsistat, non horizontalem, sed figuram conicam obtenturum
esse, quemadmodum sabulum tenuissimum in horologiis arenariis aut
alia quaevis materia in pollinem tenuissimum contrita.
Kant Ign 371-372