— 52 —
Meditatio IV.
De vero et falso.
      Ita me his diebus assuefeci in mente a sensibus
abducenda, tamque accurate animadverti perpauca
— 53 —
esse quae de rebus corporeis vere percipiantur, multoque
plura de mente humana, multo adhuc plura de
Deo cognosci, ut jam absque ulla difficultate cogitationem
a rebus imaginabilibus ad intelligibiles tantum,
atque ab omni materia secretas, convertam. Et
sane multo magis distinctam habeo ideam mentis humanae,
quatenus est res cogitans, non extensa in longum,
latum, et profundum, nec aliud quid a corpore
habens, quam ideam ullius rei corporeae. Cumque
attendo me dubitare, sive esse rem incompletam et
dependentem, adeo clara et distincta idea entis independentis
et completi, hoc est Dei, mihi occurrit; et
ex hoc uno quod talis idea in me sit, sive quod ego
ideam illam habens existam, adeo manifeste concludo
Deum etiam existere, atque ab illo singulis momentis
totam existentiam meam dependere, ut nihil evidentius,
nihil certius ab humano ingenio cognosci
posse confidam. Jamque videre videor aliquam viam
per quam ab ista contemplatione veri Dei, in quo
nempe sunt omnes thesauri scientiarum et sapientiae
absconditi, ad caeterarum rerum cognitionem deveniatur.
Descartes Med 52-53