— 323 —
      Par. XXXI. Concludimus itaque multitudinem satis amplam libertatem
sub Rege servare posse, modo efficiat, ut Regis potentia
sola ipsius multitudinis potentia determinetur, et ipfius multitudinis
praesidio servetur. Atque haec unica fuit Regula, quam in
jaciendis imperii Monarchici fundamentis sequutus sum.
Caput VIII.

      Quod imperium Aristocraticum magno Patriciorum
numero constare debet: de ejus praestantia, et quod ad
absolutum magis, quam Monarchicum accedat, et hac de
causa Libertati conservandae aptius sit
.
      Par. I. Huc usque de Imperio Monarchico. Qua autem ratione
Aristocraticum instituendum sit, ut permanere possit,
hic jam dicemus. Aristocraticum imperium illud esse diximus,
quod non unus, sed quidam ex multitudine selecti tenent, quos
imposterum Patricios appellabimus. Dico expresse, quod quidam
selecti tenent
. Nam haec praecipua est differentia inter hoc, et Democraticum
imperium, quod scilicet in Imperio Aristocratico gubernandi
jus a sola electione pendeat : in Democratico autem
maxime a jure quodam innato, vel fortuna adepto (ut suo loco
dicemus), atque adeo, tametsi imperii alicujus integra multitudo
in numerum Patriciorum recipiatur, modo illud jus haereditarium
non sit, nec lege aliqua communi ad alios descendat, imperium tamen
Aristocraticum omnino erit, quandoquidem nulli, nisi expresse
— 324 —
electi, in numerum Patriciorum recipiuntur. At si hi duo
tantummodo fuerint, alter altero potior esse conabitur, et imperium
facile, ob nimiam uniuscujusque potentiam, in duas partes dividetur,
et in tres, aut quatuor, aut quinque, si tres, aut quatuor, aut
quinque id tenuerint sed partes eo debiliores erunt, quo in plures
ipsum imperium delatum fuerit: ex quo sequitur, in imperio
Aristocratico, ut stabile sit, ad minimum Patriciorum numerum
determinandum, necessario habendam esse rationem magnitudinis
ipsius imperii.
Spinoza TP 323-324