— 54 —
      Proinde est ordo a particularibus ad universalia, qui est
ordo inquisitivus et inventivus. Lustrantes enim singula individua
videmus quid illis sit commune, et colligimus speciei
rationem; lustrantes singulas species complectimur
quid illis sit commune, et lucramur generis rationem. Huic
oppositus est ordo cognoscendi a genere ad species, qui est
ordo iudicativus doctrinae et disciplinae; artes enim, quas
proxime dicto ordine invenimus, hoc ordine docemus. Est
ergo ordo aut sensitivae cognitionis aut intellectivae: sensitivae,
ut tanquam a toto ad partes, a confuso ad distinctum,
ab universali ad particulare, ut dictum est; intellectivae
vero similiter secundum aliam rationem est ordo vel
ab universali ad particulare, vel a particulari ad universale,
ubi pars non est integralis, sicut in sensibilibus, sed
— 55 —
essentialis, sicut species est pars generis. Et haec intellectiva
cognitio rursum est duplex, inquisitiva seu secundum potentiam,
et iudicativa seu secundum actum; prima est ad
cognitionem seu ad doctrinam et disciplinam, secunda est
doctrinae et disciplinae.
Bruno Sum 54-55