— 120 —
      Quare qui pro dignitate hoc gravissimum et, quod sentio,
meis humeris longe maius, sustinent onus, mihi C. Cilnii Maecenatis
Crispique Sallustii aliorumque deinceps, qui equites illustres
dicti sunt, similes esse videntur, qui quamquam censum
senatorio longe ampliorem haberent, in equestri tamen ordine
modestia consistere voluerunt. Igitur pro meo eloquentiae professoris
iure, nedum officio, hoc tractandum sumpsi argumentum;
neque ad id ulla alios obtrectandi vel me ostentandi prava
abduxit libido. Etenim ut, aequanime lector, vidisti, ubi incommoda
censui, authores praecidi; et sicubi eos appellare necesse
fuerit, eos non sine summa honoris significatione, uti et me
homuncionem et illos tales tantosque viros decuit, nominavi.
Ipsa autem incommoda per sedulitatem quanto potui maiorem
attenuata modestissime exposui.
Vico NT 120