— 410 —
regula xii.
      Denique omnibus utendum est intellectus, imaginationis,
sensus, et memoriae auxilijs: tum ad propositiones simplices
distincte intuendas; tum ad quaesita cum cognitis rite componenda,
ut agnoscantur; tum ad illa invenienda, quae ita
inter se debeant conferri, ut nulla pars industriae humanae
omittatur
.
Descartes Reg 410