— 52 —
      Sed priusquam hoc diligentius examinem, simulque
in alias veritates quae inde colligi possunt inquiram,
placet hic aliquandiu in ipsius Dei contemplatione
immorari, ejus attributa apud me expendere, et immensi
hujus luminis pulchritudinem, quantum caligantis
ingenii mei acies ferre poterit, intueri, admirari,
adorare. Ut enim in hac sola divinae majestatis
contemplatione summam alterius vitae foelicitatem
consistere fide credimus, ita etiam jam ex eadem, licet
multo minus perfecta, maximam, cujus in hac vita
capaces simus, voluptatem percipi posse experimur.
Descartes Med 52