— 104 —
CIRCA SECUNDUM LIBRUM
ART. X.

      Naturae nomine dignius esse formam quam materiam,
nusquam probare potuit Aristoteles. Privationem
quoque naturae nomine insignire, nescio quam
tute potuerit.
RATIO.

      Nusquam ostendit Aristoteles, ubi sit formarum
naturalium constantia, cum quippe omnes particulares
corrumpantur, neque communiter neque praecise
rationem eius principii, quod semper maneat oportet,
habere possunt. Ipsae si e potentia materiae educuntur,
et non extrinsecus ab efficiente inducuntur, in
materia veriori modo sunt, et a materia actus rationem
habent. Hinc quod est forma Aristoteli, aliis est
non ens, qui universum actum et veritatem ad materiam
referunt, quandoquidem haec formarum omnium
parens est et genitrix: non est contra formarum ulla,
— 105 —
(qualemcunque capiat Aristoteles) ipsius materiae
principium. Quod vere perseverat materia est, quia
non minus particularis, quae est in me et in lapide,
semper manet, quam universalis: quicquid autem forma
appellatur Aristoteli, (nisi ad universales faciat
recursum) habet novum esse et abesse, noviter inquam
in superficie materiae apparet et evanescit.
Quaenam igitur forma est principium, si ulla quae
sit ante et supra particularia non est Peripateticis?
Quae est in particularibus, non est universalis et incorruptibilis,
et quae est post particularia, intentionalis
est et logica. Iactet igitur quamtumlibet Aristoteles
logicam materiae et formae distinctionem, quia nunquam
ut realis philosophus, reale et physicum principium
adducet formam, nisi vel factus Platonicus
recurrat ad ideas, vel Pythagoricus ad numeros.
Porro si haec sunt in natura ex vi mentis
ordinatricis, vel ex natura materiae seipsam casu
exagitantis, non est quod formam constituamus principium,
sed vel efficientem et materiam, vel solam
materiam, sub alicuius contrarietatis conditione et
moderamine. Sed de actu materiae et de existentia
formarum in ea, partim diximus in dialogis de principio;
partim, ubi de generatione pertractabimus,
definiemus, ubi et de privatione et materiae appetitu
quid nobis videatur, aperiemus.
Bruno Acr 104-105