— 94 —
Propositio XI.

      Primum, quod actuale mentis humanae esse constituit, nihil
aliud est, quam idea rei alicujus singularis actu existenti.

Demonstratio.

      Essentia hominis (per Coroll. praeced. Prop.) a certis Dei attributorum
modis constituitur; nempe (per Axioma 2. hujus) a modis
cogitandi, quorum omnium (per Axiom. 3. hujus) idea natura
prior est, et, ea data, reliqui modi (quibus scilicet idea natura prior
est) in eodem debent esse individuo (per Axiom. 3. hujus).
Atque adeo idea primum est, quod humanae Mentis esse constituit.
At non idea rei non existentis. Nam tum (per Coroll. Prop. 8. hujus)
ipsa idea non posset dici existere; erit ergo idea rei actu existentis.
At non rei infinitae. Res namque infinita (per Prop. 21. et 22. p. 1.)
debet semper necessario existere; atqui hoc (per Axiom. 1. hujus)
est absurdum; ergo primum, quod esse humanae mentis actuale
constituit, est idea rei singularis actu existentis. Q.E.D.
Corollarium.

      Hinc sequitur Mentem humanam partem esse infiniti intellectus
Dei; ac proinde cum dicimus, Mentem humanem hoc, vel illud
percipere, nihil aliud dicimus, quam quod Deus, non quatenus
infinitus est, sed quatenus per naturam humanae Mentis explicatur,
— 95 —
sive quatenus humanae Mentis essentiam constituit, hanc,
vel illam habet ideam; et cum dicimus Deum hanc, vel illam ideam
habere, non tantum, quatenus naturam humanae Mentis constituit,
sed quatenus simul cum Mente humana alterius rei etiam habet
ideam, tum dicimus Mentem humanam rem ex parte, sive inadaequate
percipere.
Scholium.

      Hic sine dubio Lectores haerebunt, multa que comminiscentur,
quae moram injiciant, et hac de causa ipsos rogo, ut lento gradu
me cum pergant, nec de his judicium ferant, donec omnia perlegerint.
Spinoza E 94-95