— 52 —
XXII.
Item unam et eandem esse materiam coeli et
terrae; ac plures
mundos esse non posse.

      Hincque etiam colligi facile potest, non aliam esse
materiam coeli quam terrae; atque omnino, si mundi
essent infiniti, non posse non illos omnes ex una et
eadem materia constare; nec proinde plures, sed unum
tantum, esse posse: quia perspicue intelligimus illam
materiam, cujus natura in eo solo consistit quod sit
substantia extensa, omnia omnino spatia imaginabilia,
in quibus alii isti mundi esse deberent, jam occupare:
nec ullius alterius materiae ideam in nobis reperimus.
XXIII.
Omnem materiae variationem,
sive omnem
ejus formarum
diversitatem pendere
a motu.

      Materia itaque in toto universo una et eadem existit,
utpote quae omnis per hoc unum tantum agnoscitur,
quod sit extensa. Omnesque proprietates, quas in
ea clare percipimus, ad hoc unum reducuntur, quod
sit partibilis, et mobilis secundum partes, et proinde
capax illarum omnium affectionum, quas ex ejus partium
motu sequi posse percipimus. Partitio enim, quae
fit sola cogitatione, nihil mutat; sed omnis materiae
— 53 —
variatio, sive omnium ejus formarum diversitas, pendet
a motu. Quod passim etiam a Philosophis videtur
fuisse animadversum, quia dixerunt naturam esse principium
motus et quietis. Tunc enim per naturam intellexerunt
id, per quod res omnes corporeae tales evadunt,
quales ipsas esse experimur.
Descartes PPh 52-53