— 52 —
XXI.
Item mundum esse indefinite
extensum.

      Cognoscimus praeterea hunc mundum, sive substantiae
corporeae universitatem, nullos extensionis suae fines
habere. Ubicunque enim fines illos esse fingamus,
semper ultra ipsos aliqua spatia indefinite extensa non
modo imaginamur, sed etiam vere imaginabilia, hoc
est, realia esse percipimus; ac proinde, etiam substantiam
corpoream indefinite extensam in iis contineri.
Quia, ut jam fuse ostensum est, idea ejus extensionis,
quam in spatio qualicunque concipimus, eadem plane
est cum idea substantiae corporeae.
Descartes PPh 52