— 52 —
Metaphysici enim
veri claritas eadem est numero
ac illa lucis, quam non nisi per
opaca cognoscimus. Si enim in
elatratam fenestram, quae lucem
in aedes admittit, intente
ac diu intuearis; deinde in corpus
omnino opacum aciem
oculorum convertas; non lucem,
sed lucida clatra tibi videre
videaris. Ad hoc instar
metaphysicum verum illustre
est, nullo fine concluditur, nulla
forma discernitur; quia est
infinitum omnium formarum
principium; physica sunt opaca,
nempe formata, et finita, in
quibus Metaphysici veri lumen
videmus.
Vico Ant 52