— 119 —
Nec temere ter maximus ille vir
Franciscus Verulamius, illud Iacobo Angliae regi dat de ordinanda
studiorum universitate consilium, ut adolescentes, non
— 120 —
omni doctrinarum orbe circumacto, ab eloquentiae studiis prohibeantur.
Nam quid aliud est eloquentia, nisi sapientia, quae
ornate copioseque et ad sensum communem accommodatae loquatur?
Igitur ad quem professorem auditores, nisi omnes scientias
artesque docti accedere non possunt, is ex sui vi muneris
ignorabit? et qui adolescentes ad omnia disciplinarum genera
exhortari debet, earum commoda ut sequantur, incommoda
ut vitent, disserere non docet?
Vico NT 119-120