— 119 —
Sed quis dixerit: - Magna subire pericula
quem necesse est, magnanimitati ducitur; quem non oportet, temeritati.
Quid tua - inquiet - eiusmodi argumenta, quae omnia
sapiunt, disserenda suscipere? - Nihil mea Ioh. Baptistae a
Vico; at mea multum eloquentiae professoris: quando sapientissimi
maiores nostri, qui hanc studiorum universitatem fundarunt,
eloquentiae professorem omnes scientias artesque doctum esse
oportere satis suo instituto significarunt, ut is anniversaria oratione
studiosam iuventutem ad omnia scientiarum et artium genera
capessenda exhortaretur. [>]
Vico NT 119