— 51 —
Totaque
vis argumenti in eo est, quod agnoscam fieri non posse
— 52 —
ut existam talis naturae qualis sum, nempe ideam Dei
in me habens, nisi revera Deus etiam existeret, Deus,
inquam, ille idem cujus idea in me est, hoc est, habens
omnes illas perfectiones, quas ego non comprehendere,
sed quocunque modo attingere cogitatione possum,
et nullis plane defectibus obnoxius. Ex quibus
satis patet illum fallacem esse non posse; omnem enim
fraudem et deceptionem a defectu aliquo pendere,
lumine naturali manifestum est.
Descartes Med 51-52