— 119 —
XV

      Atque haec habui, quae de nostrae studiorum rationis cum
antiqua comparatae commodis incommodisque dissererem, ut
nostra antiqua rectior meliorque usquequaque esse possit. Quae
meditata si vera erunt, iam meae fructum vitae omnem intercepero;
qua semper studui, ut, pro mea tenuissimi hominis virili
parte, humanam societatem adiuvarem: sin falsa aut vana
arguantur, honestum certe votum et magnanimus conatus veniam
promeruerint. [>]
Vico NT 119