— 51 —
      Et sane non mirum est Deum, me creando, ideam
illam mihi indidisse, ut esset tanquam nota artificis
operi suo impressa; nec etiam opus est ut nota illa sit
aliqua res ab opere ipso diversa. Sed ex hoc uno quod
Deus me creavit, valde credibile est me quodammodo
ad imaginem et similitudinem ejus factum esse,
illamque similitudinem, in qua Dei idea continetur, a
me percipi per eandem facultatem, per quam ego
ipse a me percipior: hoc est, dum in meipsum mentis
aciem converto, non modo intelligo me esse rem incompletam
et ab alio dependentem, remque ad majora
et majora sive meliora indefinite aspirantem; sed
simul etiam intelligo illum, a quo pendeo, majora ista
omnia non indefinite et potentia tantum, sed reipsa
infinite in se habere, atque ita Deum esse.
Descartes Med 51