— 53 —
Ordo autem est duplex, alter
quo res congnoscuntur, alter quo res constituuntur. Ordo constitutionis
alter est quo res fiunt, alter quo res factae sunt.
Ordo cognoscendi et essendi alter est naturae, quo videlicet
res a natura cognoscuntur, cuius facere et habere
est cognoscere (natura quippe est intelligentia aut intelligentiae
ordo, si ipsam vel inexistentem rebus vel rebus
insitam intelligamus); alter est artis seu voluntatis, et hic
iuxta diversa genera actionum in agendo est diversus.
Constat enim quo ordine domus fiat, quo ordine scamnum
et statua. Ordo autem cognoscendi aut est a confuso ad
distinctum; sicut prius comprehendimus domum totam et
hominem totum, quam distinguamus in suas partes seu in
ea ex quibus componitur; prius de tractatu aliquo seu de
arte habemus confusam generalem rationem, vel ex titulo
seu nomine vel ex prooemio, quam distinctam habeamus
ex pertractatione et integro discursu comprehensionem:
aut est tanquam a genere ad speciem, aut a specie ad
particulare. Et hic etiam ordo videtur ad similitudinem
naturae; per visum quippe quando alicuius distantis speciei
conceptum facimus, prius eminus quam cominus videmus;
ideo a longe primum obiicitur corpus coloratum,
secundo videntes corporis motum iudicamus esse corpus
animatum, videntes distributionem seu varietatem membrorum
— 54 —
iudicamus animal, distinguentes visu animalis figuram
iudicamus hominem, coniicientes habitum circa corpus
iudicamus Germanum, proximo autem facto cognoscimus
Frischlinum. Est etiam ordo cognoscendi, sicut a toto 〈ad〉
partes, et totum est duplex: confusum, et de hoc exemplificatum
est; et distinctum seu artificiale, et hoc est, sicut ab
habitu metaphysico ambiente totum ens descendimus ad
iudicium et examen habituum particularium scientiarum,
quae partes entis sunt. Rursum est ordo a partibus ad totum,
sicut in omnibus artibus, in quibus ab elementis procedimus
ad elementata, ab integrantibus ad integrata, ut
in grammatica a cognitione literarum et syllabarum, in
geometria a cognitione punctorum, linearum et angulorum,
in logica a cognitione simplicium terminorum procedimus
ad cognitionem dictionum et orationum, item figurarum
et mensuratorum ad compositiones et discursus.
Bruno Sum 53-54