— 119 —
Hodie autem, auditores, forte
ducti ab Aristotelico in dissertatrice, ab Epicureo in physica,
a Carthesiano in metaphysica eruditur; a Galenico discit medicinae
theoriam, a chemico praxim, ab Accursiano iurisprudentiae
Institutiones, a Fabrista Pandectarum, ab Alciatiano
Codicis libros praelegit. Et ita incondita ac saepe perversa
eorum institutio est, ut, quamquam partibus doctissimi sint, in
summa tamen, qui sapientiae flos esset, non constent. Quare,
ut id videtur incommodum, vellem, ut universitatum antecessores
unum omnium disciplinarum systema ad religionem et
rempublicam accommodatum componerent, quod doctrinam
usquequaque conformem obtineret, idque ex publico instituto
profiterentur.
Vico NT 119