— 409 —
Sed insuper advertendum est, maximam hujus
regulae [XI] utilitatem in eo consistere, quod ad mutuam
simplicium propositionum dependentiam reflectendo,
usum acquiramus subito distinguendi, quid sit magis
vel minus respectivum, et quibus gradibus ad absolutum
reducatur. Ex. gr., si percurram aliquot magnitudines
continue proportionales, ad haec omnia reflectam:
nempe, pari conceptu et non magis vel minus
facili me agnoscere habitudinem inter primam et
secundam, secundam et tertiam, tertiam et quartam,
et caetera; non autem me posse tam facile concipere,
qualis sit dependentia secundae a prima et tertia simul,
et adhuc multo difficilius ejusdem secundae a prima et
quarta, et caetera. Ex quibus deinde cognosco, quam
ob causam, si datae sint prima et secunda tantum, facile
possim invenire tertiam et quartam, et caetera: quia
scilicet hoc fit per conceptus particulares et distinctos.
Si vero datae sint prima et tertia tantum, non tam facile
— 410 —
mediam agnoscam, quia hoc fieri non potest, nisi per
conceptum, qui duos ex prioribus simul involvat. Si
prima et quarta solae sint datae, adhuc difficilius duas
medias intuebor, quia hic tres simul conceptus implicantur.
Adeo ut, ex consequenti, difficilius etiam videretur
ex prima et quinta tres medias invenire; sed alia
ratio est quare aliter contingat: quia, scilicet, etiamsi
hic quatuor conceptus simul juncti sint, possunt tamen
separari, cum quatuor per alium numerum dividatur;
adeo ut possim quaerere tertiam solam ex prima et
quinta, deinde secundam ex prima et tertia, etc. Ad
quae et similia qui reflectere consuevit, quoties novam
quaestionem examinat, statim agnoscit, quid in illa
pariat difficultatem, et quis sit omnium simplicissimus
〈 solvendi 〉 modus quod maximum est ad veritatis
cognitionem adjumentum.
Descartes Reg 409-410