— 51 —
      Superest tantum ut examinem qua ratione ideam
istam a Deo accepi; neque enim illam sensibus hausi,
nec unquam non expectanti mihi advenit, ut solent
rerum sensibilium ideae, cum istae res externis sensuum
organis occurrunt, vel occurrere videntur; nec
etiam a me efficta est, nam nihil ab illa detrahere,
nihil illi superaddere plane possum; ac proinde superest
ut mihi sit innata, quemadmodum etiam mihi est
innata idea mei ipsius.
Descartes Med 51