— 103 —
ARTIC. IX.

      Cur, ubi circa naturalia consideratio instituitur,
principium secundum formam ad metaphysicam considerationem
prorsus referatur, nulla Aristoteli ratio est.
RATIO.

      Eiusdem artificis esse, materiam atque formam definire,
nemo est qui abnuat, et pluribus in locis ipsemet
Aristoteles testificatur. Cur igitur pro principii
secundum formam habenda ratione, ad Metaphysicam
transmittitur, cum tale principium non minus
physicum sit eo quod est secundum materiam? Nunquid
enim ipsum, quatenus principium est, ulla ratione,
e materia queat absolvi? Nunquid quod perpetuo
materiam recipit, et in materia consistit, et citra materiam
non comperitur, metaphysicum esse potest Aristoteli?
At, et quicquid sit de hoc, ubi in metaphysicis (per
Deum) de rerum naturalium formali principio magis
definit, quam in physicis de materiali? An forte tunc
de principio secundum formam determinat, cum platonicas
ideas, et pythagoricos numeros nititur destruere?
An talibus secundum formam principiis sublatis,
— 104 —
quippiam est quod eorum loco substitutum ab Aristotele
possimus intelligere? An quemadmodum hic Aristoteles
illud nobis innuit, quo omnia naturalia sunt materialiter
unum, ita ibi certum aliquid, et certa aliqua
definivit, quae in natura specierum faciant diversitatem,
utpote unde naturalia adeo numerose secundum
formam diversificentur?
Bruno Acr 103-104