— 322 —
civis jus haberet ipsum etiam Regem coram hoc judicio vocandi.
Praeterea olim jus etiam habuerunt Regem eligendi, et potestate
privandi; sed multis post elapsis annis Rex Don Pedro, qui
dicitur Pugio, ambiendo, largiendo, pollicitando, omniumque
officiorum genere tandem effecit, ut hoc jus rescimderetur (quod
simulac obtinuit, manum pugione coram omnibus amputavit, vel,
quod facilius crediderim, laesit, addens, non sine sanguinis Regii
impendio licere subditis Regem eligere), ea tamen conditione: ut
potuerint, et possint arma capere contra vim quamcunque, qua aliquis
imperium ingredi in ipsorum damnum velit, imo contra ipsum
Regem et principem su tu rum haeredem, si hoc modo (imperium) ingrediatur
.
Qua sane conditione praecedens illud jus non tam aboleverunt,
quam correxerunt. Nam ut Art. 5. et 6. Cap. 4. ostendimus,
Rex non jure civili, sed jure belli dominandi potentia privari
potest, vel ipsius vim vi solummodo repellere subditis licet.
Praeter hanc alias stipulati sunt conditiones, quae ad nostrum scopum
non faciunt. Hi ritus ex omnium sententia instructi incredibili
temporis spatio inviolati manserunt, pari semper fide Regum erga
subditos, ac subditorum erga Regem. Sed postquam regnum
Castellae Ferdinando, qui omnium primus Catholicus nuncupatus
fuit, haereditate cessit, incepit haec Arragonensium libertas Castellanis
esse invisa, qui propterea ipsum Ferdinandum suadere non
cessabant, ut jura illa rescinderet. At ille, nondum imperio absoluto
assuetus, nihil tentare ausus, Consiliariis haec respondit: proeterquam
quod Arragonensium Regnum iis, quas noverant, conditionibus
acceperit, quodque easdem servare sanctissime juraverit, et
proeterquam quod inhumanum sit fidem da tam solvere, se in animum
induxisse, suum Regnum stabile fore, quamdiu securitatis ratio non
major Regi, quam subditis esset, ita ut nec Rex subditis, nec contra
subditi Regi proeponderarent; nam si a lteru tra pars potentior evadat,
pars debilior non tantum pristinam oequalitatem recuperare, sed dolore
accepti damni in alteram contra referre conabitur, unde vel alterutrius,
vel utriusque ruina sequeretur
. Quae sane sapientia verba
non satis mirari possem, si prolata fuissent a Rege, qui servis,
non liberis hominibus imperare consuevisset. Retinuerunt igitur
— 323 —
Arragonenses post Ferdinandum libertatem, non jam jure, sed Regum
potentiorum gratia usque ad Philippum secundum, qui eosdem
feliciori quidem fato, sed non minori saevitia, quam Confoederatorum
Provincias oppressit. Et quamvis Philippus tertius omnia
in integrum restituisse videatur, Arragonenses tamen, quorum
plerique cupidine potentioribus affentandi (nam inscitia est contra
stimulos calces mittere), et reliqui metu territi, nihil praeter libertatis
speciosa vocabula, et inanes ritus retinuerunt.
Spinoza TP 322-323