— 93 —
Scholium.

      Omnes sane concedere debent, nihil sine Deo esse, neque concipi
posse. Nam apud omnes in confesso est, quod Deus omnium
rerum, tam earum essentiae, quam earum existentiae, unica est
causa, hoc est, Deus non tantum est causa rerum secundum fieri,
ut ajunt, sed etiam secundum esse. At interim plerique id ad essentiam
alicujus rei pertinere dicunt, sine quo res nec esse, nec
concipi potest; adeoque vel naturam Dei ad essentiam rerum creatarum
pertinere, vel res creatas sine Deo vel esse, vel concipi
posse credunt, vel, quod certius est, sibi non satis constant. Cujus
rei causam fuisse credo, quod ordinem Philosophandi non tenuerint.
Nam naturam divinam, quam ante omnia contemplari
debebant, quia tam cognitione, quam natura prior est, ordine
cognitionis ultimam, et res, quae sensuum objecta vocantur, omnibus
priores esse crediderunt; unde factum est, ut, dum res naturales
contemplati sunt, de nulla re minus cogitaverint, quam
de divina natura, et, cum postea animum ad divinam naturam
— 94 —
contemplandum appulerint, de nulla re minus cogitare potuerint,
quam de primis suis figmentis, quibus rerum naturalium cognitionem
superstruxerant; utpote quae ad cognitionem divinae naturae
nihil juvare poterant; adeo que nihil mirum, si sibi passim contradixerint.
Sed hoc mitto. Nam meum intentum hic tantum fuit,
< niet zo zeer hen tegen te spreken, als wel > causam reddere, cur
non dixerim, id ad essentiam alicujus rei pertinere, sine quo res nec
esse, nec concipi potest; nimirum, quia res singulares non possunt
sine Deo esse, nec concipi; et tamen Deus ad earum essentiam non
pertinet; sed id necessario essentiam alicujus rei constituere dixi, quo
dato res ponitur, et quo sublato res tollitur: vel id, sine quo res, et
vice versa id, quod sine re nec esse, nec concipi potest.
Spinoza E 93-94