— 51 —
      LXXXVI. Sed ut omnes virtutes una est, et quaeque
trium semper est cum aliis duabus complicata,
ut duplex Justitia particularis Rectrix, et Aequatrix
una Justitia universa est, et quaeque earum semper
est cum aliis duabus complexa: et Virtus, et
Justitia una; una vis veri, una humana ratio est;
ita Dominium, Libertas, Tutela modo sint ratione recta
hanc eandem proprietatem divinae originis obtinent;
uti ea tria unum sint, et quodlibet eorum trium sit
semper cum aliis duobus connexum; itaut in dominio
— 52 —
et libertas, et tutela; in libertate et tutela, et dominium;
in tutela et dominium, et libertas contineantur. Quare
qui dominus est, is rei suae est moderator, et arbiter;
eanque adversus vim, et injuriam tueri potest, si velit:
qui liber est, dominus est saltem suae libertatis, eamque
a vi, et injuria tueri, si velit, jure potest: qui rem
jure tuetur, liber et dominus sit oportet.
      LXXXVII. Ex Dominio, Libertate, Tutela omnes
Respublicae ortae.
      LXXXVIII. Nam ex Dominio, Libertate, Tutela
constat Auctoritas, quae erat alterum a Ratione omnis
Juris, et omnis Jurisprudentiae Principium.
      LXXXIX. Dicta a verbo graeco αυτός, quanquam
sint Eruditi, qui negant, quod Dio graecus scriptor
dicat, Graecis non esse vocabulum, quod latino auctoritati
respondeat: quae ratio plane absurda est, et omnem etymologiae
doctrinam convellit: ita namque quamplurima
latina verba graecam, satis multa hebraeam non haberent
originem, quia Graecis, et Hebraeis verba non sint quae iis
latinis respondeant. Αυτός autem graecis significat quod
latinis proprium, suum ipsius: qua significatione Phaedria
Terentianus inquit,
Ego vitam Deorum propterea sempiternam arbitror,
Quod voluptates eorum propriae sint;

non ut nostrae hominum, quas habemus precarias a Deo:
et Horatius in Lyricis verum honorem dixit propriam
virtutis laurum; quia verus honor a populari aura non
pendet: et Jul. Caesar de bello gallico, victoriam, quam
ei hostis e manibus eripere non posset, propriam appellavit:
quod verbum Dionysius Petavius in notis non latinum,
sed is vero non latine notat.
Vico Univ20 51-52