— 51 —
Quin etiam si fingamus, Deum
efficere voluisse, ut aliqua materiae particula in alias
minores dividi non possit, non tamen illa proprie indivisibilis
erit dicenda. Ut etenim effecerit eam a nullis
creaturis dividi posse, non certe sibi ipsi ejusdem dividendae
facultatem potuit adimere: quia fieri plane
non potest, ut propriam suam potentiam imminuat,
quemadmodum supra notatum est. Atque ideo, absolute
— 52 —
loquendo, illa divisibilis remanebit, quoniam ex
natura sua est talis.
Descartes PPh 51-52