— 51 —
XX.
Ex his etiam demonstrari,
nullas atomos
dari posse.

      Cognoscimus etiam fieri non posse ut aliquae atomi,
sive materiae partes ex natura sua indivisibiles, existant.
Cum enim, si quae sint, necessario debeant esse extensae,
quantumvis parvae fingantur, possumus adhuc unamquamque
ex ipsis in duas aut plures minores cogitatione
dividere, ac proinde agnoscere esse divisibiles.
Nihil enim possumus cogitatione dividere, quin hoc
ipso cognoscamus esse divisibile; atque ideo, si judicaremus
id ipsum esse indivisibile, judicium nostrum
a cognitione dissentiret.
Descartes PPh 51