— 408 —
Quippe memoria, a qua pendere dictum est
certitudinem conclusionum, quae plura complectuntur
quam uno intuitu capere possimus, cum labilis sit et
infirma, revocari debet et firmari per continuum hunc
et repetitum cogitationis motum: ut si per plures operationes
cognoverim primo, qualis sit habitudo inter
magnitudines primam et secundam, deinde inter secundam
et tertiam, tum inter tertiam et quartam,
— 409 —
ac denique inter quartam et quintam, non idcirco
video qualis sit inter primam et quintam, nec possum
deducere ex jam cognitis, nisi omnium recorder; quamobrem
mihi necesse est illas iterata cogitatione percurrere,
donec a prima ad ultimam tam celeriter transierim,
ut fere nullas memoriae partes relinquendo
rem totam simul videar intueri.
      Qua quidem ratione ingenij tarditatem emendari
nemo non videt, et illius etiam amplificari capacitatem.
Descartes Reg 408-409