— 118 —
      Sed huic commodo illud incommodum obiicitur, quod artes
scientiaeque, quas sola philosophia uno tamquam spiritu continebat,
hodie divisae et distractae sunt. Antiquitus ita constabant
philosophi, ut non solum mores suae cuiusque doctrinae convenientes,
sed ipsum disserendi genus accommodatum haberent.
Socrates, quia «nihil se scire» profitebatur, nihil quicquam ipse
afferebat in medium, sed minutis interrogationibus se a Sophistis
velle discere simulabat; quibus datis, suas conficiebat inductiones.
Stoici, quibus mentem veri regulam, et sapientem nihil opinari
placebat, ipsi indubie vera pro suo iure sumebant; et ea, per
vera secunda, tamquam per annulos, ad dubia usque catenabant,
et sorite, suo telo, utebantur. Aristoteles, qui et sensu et
mente verum diiudicari volebat, syllogismo utebatur, quo communiter
vera dabat, ut in specie dubia sibi certa redderentur.
Epicurus vero, qui sensibus notionem veri demandabat, nec
dabat quicquam, nec accipiebat ab adversariis; sed res nuda
— 119 —
et simplici oratione explicabat. [>]
Vico NT 118-119