— 50 —
      Quantum denique ad parentes attinet, ut omnia
vera sint quae de illis unquam putavi, non tamen profecto
illi me conservant, nec etiam ullo modo me,
quatenus sum res cogitans, effecerunt; sed tantum
dispositiones quasdam in ea materia posuerunt, cui
me, hoc est mentem, quam solam nunc pro me accipio,
— 51 —
inesse judicavi. Ac proinde hic nulla de iis difficultas
esse potest; sed omnino est concludendum, ex
hoc solo quod existam, quaedamque idea entis perfectissimi,
hoc est Dei, in me sit, evidentissime demonstrari
Deum etiam existere.
Descartes Med 50-51