— 321 —
      Par. XXX. Denique quamvis nullum, quod sciam, imperium
his omnibus, quas diximus, conditionibus institutum fuerit, poterimus
tamen ipsa etiam experientia ostendere, hanc Monarchici imperii
formam optimam esse, si causas conservationis cujuscunque
imperii non barbari, et ejusdem eversionis considerare velimus.
Sed hoc non sine magno lectoris taedio hic facere possem; attamen
unum exemplum, quod memoria dignum videtur, silentio praeterire
nolo; nempe Arragonensium imperium, qui singulari erga
suos reges fide affecti, et pari constantia regni instituta inviolata
servaverunt. Nam hi simulatque servile Maurorum jugum a cervicibus
dejecerant, Regem sibi eligere statuerunt; quibus autem
conditionibus, non satis inter eosdem conveniebat, et hac de causa
summum Pontificem Romanum de ea re consulere constituerunt.
Hic, Christi profecto vicarium hac in re se gerens, eos castigavit,
quod non satis Hebraeorum exemplo moniti Regem adeo obfirmato
animo petere voluerint; sed si sententiam mutare nollent, suasit,
ne Regem eligerent, nisi institutis prius ritibus satis aequis, et
ingenio gentis consentaneis, et apprime ut supremum aliquod
Concilium crearent, quod regibus, ut Lacedaemoniorum Ephori,
opponeretur, et jus absolutum haberet lites dirimendi, quae inter
Regem, et cives orirentur. Hoc igitur consilium sequuti, jura,
quae ipsis omnium aequissima visa sunt, instituerunt, quorum summus
interpres, et consequenter supremus judex non Rex, sed
Concilium esset, quod septendecim vocant, et cujus praeses Justitia
appellatur. Hic igitur Justitia et hi septendecim nullis suffragiis, sed
sorte ad vitam electi, jus absolutum habent omnes sententias in civem
quemcunque ab aliis Conciliis tam Politicis, quam Ecclesiasticis,
vel ab ipso Rege latas revocandi, et dannnandi, ita ut quilibet
Spinoza TP 321