— 52 —
XXX. Ordo.

      Ordo secundum genera rerum distinguitur (definitur
enim positio seu constitutio diversorum secundum prius
et posterius); et hic aut consideratur secundum conditionem
naturae absolute, et ita est in praedicamento substantiae;
aut secundum conditionem naturae inhaerentis seu
adiacentis seu adiective, et ita primaria quadam ratione
est in praedicamento quantitatis (quia in numeris est ordo,
quo naturaliter unitas praecedit dualitatem, paritas imparitatem,
numerus digitus articulum, linealis planum, planus
solidum; sicut et ordo est locati ad locum, prius enim
est locus quam locatum), secundo est in genere qualitatis,
ubi est ordo quo certas qualitates in subiecto praecedunt
certae qualitates, sicut dispositio praecedit habitum, simplex
apprehensio compositionem, acidus sapor praecedit
dulcem. Similiter in genere relationis est ordo, sicut ratio
paternitatis et filiationis praecedit rationem domini et servi,
magistri et discipuli. Item in genere actionum est ordo;
ignis enim prius calefacit quam fervefaciat, et fervefacit
prius quam torreat, et torret prius quam resolvat. Similiter
in praedicamento passionis e converso, sicut lignum
— 53 —
primo calefit quam accendatur. Similiter in omni praedicamento.
Atque ideo iuxta praedicamentorum et generum
varietates variae sunt ordinis species, quandoquidem ubi
sunt genera et species, ibidem est intelligere multitudinem,
et ubi est multitudo, ibi est comparatio, et ubi est
comparatio, ibi est distinctio si bene fuerint ordinata,
ubi est distinctio, est ordo. [>]
Bruno Sum 52-53