— 408 —
      Atque haec omnia ad hujus regulae [XI] interpretationem
erant distinguenda; nam postquam nona egit de mentis
intuitu tantum, decima de enumeratione sola, haec
explicat quo pacto hae duae operationes se mutuo juvent
et perficiant, adeo ut in unam videantur coalescere,
per motum quemdam cogitationis singula attente intuentis
simul et ad alia transeuntis.
      Cujus rei duplicem utilitatem designamus: nempe
ad conclusionem, circa quam versamur, certius cognoscendam,
et ad ingenium alijs inveniendis aptius reddendum.
Descartes Reg 408