— 118 —
      Quanto igitur magis universitatum nos indigi, quibus sacri
Libri, et cum iis Orientales linguae, canones conciliorum, quae
in aliis atque aliis Asiae, Europae Africaeque nationibus, et urbibus
ab apostolis ad nos usque sunt habita, Romanorum Longobardorumque
leges, de feudis consuetudines, doctrinae Graecae,
Latinae, Arabicae in nostrarum usus rerumpublicarum
importatae, sunt pernoscendae! Ad haec addas librariorum
menda, librorum plagia et imposturas, alienae manus irreptiones,
quibus legitimos authorum partus vix agnoscimus, vix germanos
sensus assequimur. Ita ut, cum, quod nos scire oportet, tot
libris contineatur, quorum linguae intermortuae, respublicae
deletae, mores ignorati, codices corrupti, una quaevis ars scientiaque
adeo difficilis facta est, ut vix singuli ad singulas profitendas
sufficiant. Itaque studiorum universates nobis institutae
sunt, et omni disciplinarum genere instructae, in quibus alii
alias doctrinas, suae quisque scientissimus, tradunt.
Vico NT 118