— 50 —
      Nec fingi potest plures forte causas partiales ad me
efficiendum concurrisse, et ab una ideam unius ex
perfectionibus quas Deo tribuo, ab alia ideam alterius
me accepisse, adeo ut omnes quidem illae perfectiones
alicubi in universo reperiantur, sed non omnes simul
junctae in uno aliquo, qui sit Deus. Nam contra, unitas,
simplicitas, sive inseparabilitas eorum omnium
quae in Deo sunt, una est ex praecipuis perfectionibus
quas in eo esse intelligo. Nec certe istius omnium ejus
perfectionum unitatis idea in me potuit poni ab ulla
causa, a qua etiam aliarum perfectionum ideas non
habuerim: neque enim efficere potuit ut illas simul
junctas et inseparabiles intelligerem, nihi simul effecerit
ut quaenam illae essent agnoscerem.
Descartes Med 50