— 92 —
Propositio X.

      Ad essentiam hominis non pertinet esse substantiae, sive substantia
formam hominis non constituit.

Demonstratio.

      Esse enim substantiae involvit necessariam existentiam (per Prop.
7. p. 1.
). Si igitur ad hominis essentiam pertineret esse substantiae, data
ergo substantia, daretur necessario homo (per Defin. 2. hujus), et
— 93 —
consequenter homo necessario existeret, quod (per Ax. 1. hujus)
est absurdum. Ergo etc. Q.E.D.
Scholium.

Demonstratur etiam haec Propositio ex Propositione 5. p. 1.
nempe, quod duae ejusdem naturae substantiae non dentur. Cum
autem plures homines existere possint, ergo id, quod hominis
formam constituit, non est esse substantiae. Patet praeterea haec
Propositio ex reliquis substantiae proprietatibus, videlicet, quod
substantia sit sua natura infinita, immutabilis, indivisibilis etc., ut
facile unusquisque videre potest.
Corollarium.

      Hinc sequitur essentiam hominis a certis Dei attributorum
modificationibus.
Demonstratio.

      Nam esse substantiae (per Prop. praeced.) ad essentiam hominis
non pertinet. Est ergo (per Prop. 15. p. 1.) aliquid, quod in Deo
est, et quod sine Deo nec esse, nec concipi potest, sive (per Coroll.
Prop. 25. p. 1.
) affectio, sive modus, qui Dei naturam certo, et
determinato modo exprimit.
Spinoza E 92-93