— 92 —
Corollarium.

      Quicquid in singulari cujuscunque ideae objecto contingit, ejus
datur in Deo cognitio, quatenus tantum ejusdem objecti ideam
habet.
Demonstratio.

      Quicquid in objecto cujuscunque ideae contingit, ejus datur in
deo idea (per Prop. 3. hujus), non, quatenus infinitus est, sed quatenus
alia rei singularis idea affectus consideratur (per praecede.
Prop.
), sed (per Prop. 7. hujus) ordo, et connexio idearum idem
est, ac ordo, et connexio rerum; erit ergo cognitio ejus, quod
in singulari aliquo objecto contingit, in Deo, quatenus tantum
ejusdem objecti habet ideam. Q.E.D.
Spinoza E 92