— 50 —
      LXXXIV. Qui tenet certa legum, Pragmaticus legum
est; qui tenet vera legum, Philosophus legum est.
Hinc in Jurisprudentia nova apud Romanos scire leges
non est verba legum tenere; sed earum potestatem, et
vim
.
      LXXXV. Ex dissertatis illud conficitur, quod
omnis ex aequo bono interpretatio juris conditi, ad jus,
quod interpretatur, ita se habet, ut jus naturale posterius
ad prius: et est universalior ratio, quae rationem
juris conditi sub se habens, voluntati Legislatoris indit
in nova facti specie formam juris.
      Quare jura necessaria posteriora prioribus derogare
in speciem videntur; re autem ipsa gravius confirmant:
quia posteriora sunt ipsa jura priora, quae per bonas
occasiones
, quas dicebat Paedius magis explicantur.
      Hinc in legibus interpretandis ratio universa spectari
debet, quanquam in aliqua specie deficere videatur:
at si ipsa ratio universa deficiat, tunc ab ipsa lege
recedemus vi universalioris rationis. Tibi teneor ex mutuo;
deinde non petere pactus es: mutui obligatio pacti
obligationi cedit, quae est ex genere latior, nempe obligationi
— 51 —
pudoris, ex qua obligatio mutui suam juris vim
habet, et cujus pars quaedam est.
Vico Univ20 50-51