— 50 —
XIX.
Ex his ea confirmari,
quae de rarefactione
dicta sunt.

      Postquam sic advertimus substantiae corporeae naturam
— 51 —
in eo tantum consistere, quod sit res extensa;
ejusque extensionem non esse diversam ab ea, quae spatio
quantumvis inani tribui solet: facile cognoscimus
fieri non posse, ut aliqua ejus pars plus spatii occupet
una vice quam alia, sicque aliter rarefiat, quam modo
paullo ante explicato; vel ut plus sit materiae, sive
substantiae corporeae, in vase, cum plumbo, vel auro,
vel alio quantumvis gravi ac duro corpore plenum est,
quam cum aërem tantum continet, vacuumque existimatur:
quia partium materiae quantitas non pendet
ab earum gravitate aut duritie, sed a sola extensione,
quae semper in eodem vase est aequalis.
Descartes PPh 50-51