— 50 —
XVIII.
Quomodo emendandum
sit praejudicium de
vacuo absolute sumpto
.
      Lapsique sumus fere omnes a prima aetate in hunc
errorem, propterea quod, non advertentes ullam esse
inter vas et corpus in eo contentum necessariam conjunctionem,
non putavimus quicquam obstare, quominus
saltem Deus efficiat, ut corpus, quod vas aliquod
replet, inde auferatur, et nullum aliud in ejus
locum succedat. Jam autem, ut errorem illum emendemus,
considerare oportet nullam quidem esse connexionem
inter vas et hoc vel illud corpus particulare
quod in eo continetur, sed esse maximam, ac omnino
necessariam, inter vasis figuram concavam et extensionem
in genere sumptam, quae in ea cavitate debet
contineri. Adeo ut non magis repugnet nos concipere
montem sine valle, quam intelligere istam cavitatem
absque extensione in ea contenta, vel hanc extensionem
absque substantia quae sit extensa: quia, ut saepe
dictum est, nihili nulla potest esse extensio. Ac proinde,
si quaeratur quid fiet, si Deus auferat omne corpus
quod in aliquo vase continetur, et nullum aliud in
ablati locum venire permittat: respondendum est, vasis
latera sibi invicem hoc ipso fore contigua.
Descartes PPh 50