— 407 —
      Quod ita faciendum fuit, quia ad mentis intuitum
duo requirimus: nempe ut propositio clare et distincte,
deinde etiam ut tota simul et non successive intelligatur.
Deductio vero, si de illa facienda cogitemus, ut
in regula tertia , non tota simul fieri videtur, sed motum
quemdam ingenij nostri unum ex alio inferentis
involvit; atque idcirco ibi illam ab intuitu jure distinxerimus.
Si vero ad eamdem, ut jam facta est,
— 408 —
attendamus, sicut in dictis ad regulam septimam, tunc
nullum motum amplius designat, sed terminum motus,
atque ideo illam per intuitum videri supponimus,
quando est simplex et perspicua, non autem quando
est multiplex et involuta; cui enumerationis, sive inductionis
nomen dedimus, quia tunc non tota simul
ab intellectu potest comprehendi, sed ejus certitudo
quodammodo a memoria dependet, in qua judicia de
singulis partibus enumeratis retineri debent, ut ex illis
omnibus unum quid colligatur.
Descartes Reg 407-408