— 320 —
Demique quod plebi nulla veritas, neque judicium
sit, mirum non est, quando praecipua imperii negotia clam
ipsa agitantur, et non misi ex paucis, quae celari nequeunt, conjecturam
facit. Judicium enim suspendere rara est virtus. Velle
igitur clam civibus omnia agere, et me de iisdem prava judicia ferant,
neque ut res omnes sinistre interpretentur, summa est inscitia.
Nam si plebs sese temperare, et de rebus parum cognitis judicium
suspendere, vel ex paucis praecognitis recte de rebus judicare
posset, dignior sane esset, ut regeret, quam ut regeretur. Sed,
uti diximus, natura omnibus eadem est; superbiunt omnes dominatione:
terrent, nisi paveant, et ubique veritas plerumque infringitur
ab infensis, vel obnoxiis, praesertim ubi unus, vel pauci
dominantur, qui non jus, aut verum in cognitionibus, sed magnitudinem
opum spectant.
      Par. XXVIII. Milites deinde stipendiarii, militari scilicet disciplinae
assueti, algoris, et inediae patientes, civium turbam contemnere
solent, utpote ad expugnationes, vel aperto Marte dimicandum
longe inferiorem. Sed quod imperium ea de causa infelicius
sit, aut minus constans, nullus, cui mens sana est, affirmabit.
Sed contra unusquisque aequus rerum aestimator illud imperium
omnium constantius esse non negabit, quod parta tantum tueri,
nec aliena appetere potest, quodque propterea bellum omnibus
modis declinare, et pacem tueri fummo studio conatur.
      Par. XXIX. Caeterum fateor hujus imperii consilia celari vix
posse. Sed unusquisque mecum etiam fatebitur multo fatius esse,
ut recta imperii consilia hostibus pateant, quam ut prava tyrannorum
arcana clam civibus habeantur. Qui imperii negotia secreto
agitare possunt, idem absolute in potestate habent, et ut hosti in
bello, ita civibus in pace insidiantur. Quod silentium imperio saepe
ex usu sit, negare nemo potest, sed quod absque eodem idem imperium
subsistere nequeat, nemo unquam probabit. At contra
— 321 —
Rempublicam alicui absolute credere, et simul libertatem obtinere,
fieri nequaquam potest; atque adeo inscitia est, parvum damnum
summo malo vitare velle. Verum eorum, qui sibi imperium absolutum
concupiscunt, haec unica fuit cantilena, civitatis omnino interesse,
ut ipsius negotia secreto agitentur, et alia hujusmodi, quae
quanto magis utilitatis imagine teguntur, tanto ad infensius servitium
erumpunt.
Spinoza TP 320-321