— 49 —
      Itaque debeo nunc interrogare me ipsum, an habeam
aliquam vim per quam possim efficere ut ego ille,
qui jam sum, paulo post etiam sim futurus: nam, cum
nihil aliud sim quam res cogitans, vel saltem cum de
ea tantum mei parte praecise nunc agam quae est res
cogitans, si quae talis vis in me esset, ejus proculdubio
conscius essem. Sed et nullam esse experior, et ex
hoc ipso evidentissime cognosco me ab aliquo ente a
me diverso pendere.
      Forte vero illud ens non est Deus, sumque vel a
parentibus productus, vel a quibuslibet aliis causis
Deo minus perfectis. Imo, ut jam ante dixi, perspicuum
est tantumdem ad minimum esse debere in causa
quantum est in effectu; et idcirco, cum sim res cogitans,
ideamque quandam Dei in me habens, qualiscunque
tandem mei causa assignetur, illam etiam
esse rem cogitantem, et omnium perfectionum, quas
Deo tribuo, ideam habere fatendum est. Potestque de
illa rursus quaeri, an sit a se, vel ab alia. Nam si a
se, patet ex dictis illam ipsam Deum esse, quia nempe,
— 50 —
cum vim habeat per se existendi, habet proculdubio
etiam vim possidendi actu omnes perfectiones quarum
ideam in se habet, hoc est omnes quas in Deo esse
concipio. Si autem sit ab alia, rursus eodem modo de
hac altera quaeretur, an sit a se, vel ab alia, donec tandem
ad causam ultimam deveniatur, quae erit Deus.
      Satis enim apertum est nullum hic dari posse progressum
in infinitum, praesertim cum non tantum de
causa, quae me olim produxit, hic agam, sed maxime
etiam de illa quae me tempore praesenti conservat.
Descartes Med 49-50