— 407 —
      Hic est occasio clarius exponendi quae de mentis
intuitu ante dicta sunt, ad regulas tertiam et septimam:
quoniam illum uno in loco deductioni opposuimus,
in alio vero enumerationi tantum, quam definivimus
esse illationem ex multis et disjunctis rebus
collectam; simplicem vero deductionem unius rei ex
altera ibidem diximus fieri per intuitum.
Descartes Reg 407